cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt
Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per
sabbata tria disserebat eis de scripturis
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et
resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego
adnuntio vobis
et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et
Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et
mulieres nobiles non paucae
zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam
malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes
domui Iasonis quaerebant eos producere in populum
et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam
fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem
concitant et huc venerunt
quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris
faciunt regem alium dicentes esse Iesum
concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes
haec
et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et
Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum
introierunt
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae
qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes
scripturas si haec ita se haberent
et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum
honestarum et viri non pauci
cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et
Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc
commoventes et turbantes multitudinem
statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad
mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et
accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter
venirent ad illum profecti sunt
Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur
spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et
in foro per omnes dies ad eos qui aderant
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum
eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii
vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et
resurrectionem adnuntiabat eis
et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus
scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo
scire quidnam velint haec esse
Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud
vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses
per omnia quasi superstitiosiores vos video
praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram
in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis
hoc ego adnuntio vobis
Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli
et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det
omnibus vitam et inspirationem et omnia
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super
universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos
habitationis eorum
quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant
quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam
vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut
argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis
divinum esse simile
et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc
adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in
aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus
suscitans eum a mortuis
cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem
inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
sic Paulus exivit de medio eorum
quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et
Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis